monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 112
{LX} Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari diximus. hos quoque ergo experti invenere scorpionibus adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uvam, sanguinis excreationes, ventris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia.